HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XCVII: De hoc quod Agabus Paulo praedixit

#Act. XXI

Altera autem die venimus Caesaream, et introivimus domum Philippi diaconi. Huic erant quatuor filiae virgines, prophetissae, praedicentes Paulo quod erat ei eventurum in Jerusalem. Et cum moraremur ibi per aliquot dies, supervenit propheta de Judaea, nomine Agabus. Qui cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli, et ligans sibi manus et pedes, ait: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum, cujus est haec zona, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium. Haec audientes, rogabamus nos et qui erant loci illius, ut non ascenderet in Jerusalem. Et respondit: Quid fletis affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu Christi. Et cum non possemus ei dissuadere, quievimus, dicentes: Domine, fiat voluntas. Postea praeparati ascendimus Jerusalem, et nonnulli de discipulis, qui erant in Caesarea nobiscum, adducentes Jasonem hospitem nostrum. Et cum venissemus Jerusalem, libenter exceperunt nos fratres. Sequenti autem die introivit Paulus nobiscum ad Jacobum, qui erat episcopus Jerosolymorum, de quo dicit Beda super hunc locum, quod triginta annis rexit Ecclesiam Jerosolymitarum, scilicet usque ad septimum annum Neronis, qui secundum Josephum excerebratus est pertica fullonis. Beda dicit, quia praecipitatus est de templo. Alibi legitur, lapidatus. Et potuit esse, quia postquam praecipitaverunt eum, lapidaverunt cum, quasi vile cadaver. Sed cum Beda dicat mortuum Jacobum septimo anno Neronis, palam est non esse authenticum, quod legitur in epistola Clementis, qui, juxta tenorem illius epistolae, dicit sibi esse mandatum a Petro, cui successit in apostolatu, ut post ejus mortem, Jacobo episcopo epistolas destinaret, ut ab eo instrueretur. Sed cum Jacobus episcopus mortuus sit septimo anno Neronis, et Petrus vixerit usque ad decimum quartum, constat hoc nihil esse.